Jesteś tutaj: Ogłoszenia i aktualności » Aktualności » Święto Chrystusa Króla

Święto Chrystusa Króla

By cały świat stał się katolicki, On ma królować

Dominica ultima Octobris

IN FESTO DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI REGIS

Duplex I classis

Introitus Apoc. 5, 12; 1, 6

DIGNUS est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in saécula saeculórum. Ps. 71, 1 Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V/. Glória Patri.

Oratio

OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctae famíliae géntium, peccáti vúlnere disgregátae, ejus suavíssimo subdántur império. Qui tecum vivit.

Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis.

Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Coloss. 1, 12-20

FRATRES: Grátias ágimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suae, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúrae: quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in caelis et in terra, visibília et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum, et in ipso creáta sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiae, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre; et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt, in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale Ps. 71, 8 et 11 Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. V/. Et adorábunt eum omnes reges terrae: omnes gentes sérvient ei.

Allelúja, allelúja. V/. Dan. 7, 14 Potéstas ejus, potéstas aetérna, quae non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur.

Tractus Ps. 88, 27-28 et 30 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: Deus meus, et suscéptor salútis meae. V/. Et ego primogénitum ponam illum, excélsum prae régibus terrae. V/. Et ponam in saéculum saéculi semen ejus: et thronum ejus sicut dies caeli.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Dan. 7, 14 Potéstas ejus, potéstas aetérna, quae non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja. V/. Apoc. 19, 16 Habet i n vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominántium. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 18, 33-37

IN illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judaeórum? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? Respóndit Pilátus: Numquid ego Judaéus sum? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judaéis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo Rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis qui est ex veritáte, audit vocem meam.

Credo.

Offertorium Ps. 2, 8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terrae.

Secreta

HÓSTIAM tibi, Dómine, humánae reconciliatiónis offérimus: praesta, quaésumus; ut quem sacrifíciis praeséntibus immolámus, ipse cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat, Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster: Qui tecum.

 Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis.

Praefatio propria.

Communio Ps. 28, 10 et 11 Sedébit Dóminus Rex in aetérnum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Postcommunio

IMMORTALITÁTIS alimóniam consecúti, quaésumus, Dómine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militáre gloriámur, cum ipso, in caelésti sede, júgiter regnáre possímus: Qui tecum.

Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis, cujus Evangelium legitur in fine.

PMK Design
© Organizacja Monarchistów Polskich 1989–2018 · Zdjęcie polskich insygniów koronacyjnych pochodzi z serwisu replikiregaliowpl.com.